

Liber Job*
Caput 3: Versus 23
Circumdedit eum Deus.[GREG.]Quia licet coelestia desideret, tamen quid de se intus dispositum sit nescit. Sunt et circa eum tenebrae ignorantiae, praeteriti est immemor, futura non invenit, praesentia vix novit, intima dispensationis Dei penetrare nequit. Qui vero has tenebras intendit, flet: et omni visu supernam lucem requirit: unde fit aliquando, ut in pio fletu interni gaudii claritas erumpat; unde sequitur: